- LAEVA
- LAEVAapud Vett. plerumque infausta habita. Unde laevâmanu Inferis litatum. Stat. Theb. l. 4. v. 501.Testor, ait, Divae, quibus hunc saturavimus ignem,Laevaque convulsae dedimus carchesia terrae.Ad quae verba pulchre Scholiast. Quae sinistrâ manu, inquit, funduntur. Laeâ mnau infunderat. Inferis sinistrâmanu immolamus pocula. Et Seren.Inferis manu sinistrâ immolamus pocula,Laeva, quae vides Lavernae, Palladi sunt dextera.Et laevus pes, si mane prae dextero induerêtur, dirum omen visum, ut de Aug. habes, apud Suet. in eo c. 92. Quo considerato ad rem pertinere, ait Seneca de Benef. l. 2. c. 12. quod sinistrum prae dextero pedem osculandum dedit Caligula. Imo hinc miseros dexterum pedem laevo semper, post stationem quidem aliquam, praeponere consuevisse, colligimus ex hisce Iuv. l. 4. Sat. 10. v. 5.——— quid tam dextro pede concipis, ut teConatus non paeniteat, votique peracti?Vide Barth. ad Petron. At laevum latus, in auspiciis felicitatem portendebat. Virg Aen. l. 2. v. 692.Vix ea fatus erat senior, subitoque fragoreIntonuit Laevum ———Qua de realibi. Idem apud Persas olim, hodieque Turcas, honoratius est, an ob cordis vitaliumque ibi sedem? Quam ob causam et in duellis hoc praecipue latus peti solitum, adnotat Scholiast. Aeschyli ad Septem ---- Theb. Unde pes laevus s. poples in monomachiis perpetuo protensus. Idem. Aen. l. 10. v. 587.——— proiecto dum pede laevoAptat se pugnae, subit oras hasta per imas etc.Vide plura hîc, in vocibus Dexter, Ocrea, Sinister, alibique passim, inprimis ubi de Manu laeva uti de formula prisca, Dii laevi, Deae laevae, parum abludente ab illa si Deus, si Dea, Arnob. l. 4. et ad eum G. Stewechii, Electa, nec non H. Iunium. Advers. l. 3. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.